- SIGILLARICIUS Annulus
- SIGILLARICIUS Annulusapud Vopisc. in Aureliano, c. 50. uxori et siliae annulum Sigillaricium, quasi privatus, instituit; idem cum signatorio est. Cuiusmodi annulos chirographos, seu potius cirographos, h. e. cerographos, vocat Catullus, Epigr. 25. v. 7.Remitte pallium mihi meum quod involâsti,Sudariumque Setabum cirographosque Thynos.Κηρογράφον enim, quod ceram pingit, et charaxat, id quod annulorum sigillariciorum est proprium. Thynos addit, quia hi annuli ex politura Bithynica celebres erant ac nominati: Quam in rem vide supra passim, inprimis ubi de Annulis, ut et in voce Cyrographi, infra quoque aliquid voce Signa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.